- MOSYNOECI
- MOSYNOECIad Pontum Euxinum, gens Dionysio. l. 1. c. 26. et 30. Inter Cerasuntem et Cyrorum oppida eos describit Diodorus. De his multa Xenoph. l. 5. Expedit. Cyri. Videntur Mosyni Orphei, Stobaei, Eustathii et Plinii, quos vicinos Tibarenis facit: sed geminato SS. legunt. Iacob. Micyllus apud Flacc. l. 5. Argonaut v. 151. legendum censet Mossynos ex Graeco, cui adstipulatur Pomponius Mela MS. Ludovici Carrionis l. 1. Herm. Barbarus in Plin. l. 6. c. 4. ubi legitur Masyni, legendum censet Mossynici vel Mossynoeci: sicautem dicti, quia in turriculis vivunt, quas Graeci Mossynas et Mossynos appellant. Hecataeus Tibarenis iungit ad orientem Solem Mossynoecos, quorum urbem Chereades dici plurali numerô testatur. Curtius l. 6. c. 4. ait mare Caspium accolere a laeva una cum Cercetibus et Chalybibus, A Getis finitimos collocat Tibull. l. 4. Epigr. 1. v. 147.Quaque Hebrus, Tanaisque Getas rigat, atque Mosynos.Mela l. 1. c. 19. Ultra Tibarenos Mosyni turres ligneas subeunt. Ita locum illum restituit Vossius. Mossoncychi dicuntur Val. Flacco l. 5. v. 151.Vos quoqne non notae mirati vela carinaeMossonychi. ——— ———Apollonius l. 2. v. 1018.Η῟ ενὶ Μοςςύνοικοι ἀν᾿ οὔρεα ναιετάουσιΜόςςυνας, καὶ δ᾿ αὐτοὶ ἐπώνυμοι ἔνςθεν ἔασι.Ubi Mossynoeci in montibus tenentFalas, unde et ipsi cognomen traxerunt.Dionysius Perieg. v. 765.Βύξηρές τοι πρῶτα, καὶ ἀγχόςθι φῦλα Βεχέιρων.Μάκρωνες Φίλυρέσ τε, καὶ οἳ μόςςυνας ἔχουσιΔουρατέους, τῶν δ᾿ ἄγχι πολύῤρηνες Τιβαρηνοιι.Ubi Scholia Λέγει ὁ Γεωγράφος ἀπὸ μοςςύνων, ὅἐςτι πύργων, αὐτὴν ὀνομάζεςθαι. Vide Stephan. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.